monumenta.ch > Augustinus > sectio 2 > sectio 70

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 10, 70
{XXXIV} Abeunt et hirundines hibernis mensibus, sola carne vescens avis ex iis quae aduncos ungues non habent. sed in vicina abeunt apricos secutae montium recessus, inventaeque iam sunt ibi nudae atque deplumes. Thebarum tecta subire negantur, quoniam urbs illa saepius capta sit, nec Bizyes in Threcia propter scelera Terei.